verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo
Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus
Nabuchodonosor
tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et
Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in
domo regis Iuda
clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens quare
vaticinaris dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem
istam in manu regis Babylonis et capiet eam
et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed
tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore
illius et oculi eius oculos illius videbunt
et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem
eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil
prosperum habebitis
et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens
ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te
dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim
conpetit ex propinquitate ut emas
et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum
Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum
qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit
hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod
verbum Domini esset
et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in
Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem
argenteos
et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et
adpendi argentum in statera
et accepi librum possessionis signatum stipulationes et
rata et signa forinsecus
et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii
Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium
qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum
qui sedebant in atrio carceris
et praecepi Baruch coram eis dicens
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros
istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus
est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus
multis
haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc
possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista
et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis
Baruch filio Neri dicens
heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram
in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit
tibi difficile omne verbum
qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem
patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens
Dominus exercituum nomen tibi
magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi
aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique
secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius
qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad
diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen
sicut est dies haec
et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in
signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento
et in terrore magno
et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum ut
dares eis terram fluentem lacte et melle
et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt
voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti
eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec
ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut
capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur
adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiae et
quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis
et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe
testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum
et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi
difficile erit omne verbum
propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem
istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet
eam
et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et
succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum
domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina
ad inritandum me
erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes
malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui
usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus
quia in furore et in indignatione mea facta est mihi
civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam
qua aufertur de conspectu meo
propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam
fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum
principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et
habitatores Hierusalem
et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos
diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent
disciplinam
et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen
meum ut polluerent eam
et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii
Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non
mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem
hanc et in peccatum deducerent Iudam
et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad
civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis
Babylonis in gladio et in fame et in peste
ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci
eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et
reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis
diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos
et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis
benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant
a me
et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos
in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima
mea
quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum
omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego
loquor ad eos
et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis
quod deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et
data sit in manu Chaldeorum
agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur
signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu
Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in
civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt
quia convertam captivitatem eorum ait Dominus